Sunday, December 03, 2006

Veni, veni Emanuel

Veni, veni Emanuel: captivum solve Israel,
Qui gemit in exilio, privatus Dei Filio.

Gaude! gaude! Emanuel nascetur pro te, Israel.

Veni, O Jesse Virgula; ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari, educ, et antro barathri.

Gaude! gaude! Emanuel nascetur pro te, Israel.

Veni, veni, O Oriens; solare nos adveniens;
Noctis depelle nebulas, dirasque noctis tenebras.

Gaude! gaude! Emanuel nascetur pro te, Israel.

Veni, Clavis Davidica; Regna reclude celica;
Fac iter tutum superum, et claude vias inferum.

Gaude! gaude! Emanuel nascetur pro te, Israel.

Veni, veni, Adonaï, Qui populo in Sinaï
Legem dedisti vertice in maiestate glorie.

Gaude! gaude! Emanuel nascetur pro te, Israel.

0 Comments:

Post a Comment

Links to this post:

Create a Link

<< Home