Saturday, October 07, 2006

Our Lady of the Rosary

Signum Crucis

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Credo

Credo in Deum Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem, remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Oratio Dominica

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Doxologia Minor

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio Fatimae

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra,
salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Salve Regina

Salve Regina, mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus:

Deus, cujus Unigenitus per vitam mortem et resurrectionem
suam nobis salutis aeterne praemia comparavit:
concede, quaesumus;
ut, haec mysteria sanctissimo beatae
Mariae Virginis Rosario recolentes,
et imitemur quor continent, et quod promittunt, assequamur.
Per eumdem Dominum. Amen.


4 Comments:

Blogger DilexitPrior said...

I'm in my first Latin class this semester and we're having to memorize the Credo, Ave Maria, Pater Noster, Gloria, and Salve Regina. Best way to do it?
Pray the rosary! :-)

Happy Feast of Our Lady of the Rosary!

6:37 AM  
Blogger Moneybags said...

I love Latin! Great post! Can you recommend any audio pronunciation guides that actually say the words. I want to make sure I pronounce the words correctly.

1:07 PM  
Blogger rev fr lw gonzales said...

Money...Try this site:

http://chastitysf.guidetopsychology.com/latinrecordings.htm

10:59 PM  
Blogger rev fr lw gonzales said...

/html

11:00 PM  

Post a Comment

Links to this post:

Create a Link

<< Home