Sunday, October 29, 2006

Hi-tech Latin at the Vatican

Today in Saint Peter’s Square, the Latin text of the Angelus was shown on large screens to allow the faithful to pray together with His Holiness Pope Benedict XVI.

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae,
R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

V. Ecce ancilla Domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave Maria...

V. Et Verbum caro factum est.
R. Et habitavit in nobis.

Ave Maria...

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut, qui, angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

0 Comments:

Post a Comment

Links to this post:

Create a Link

<< Home