Saturday, August 19, 2006

Have mercy on me

Miserere mei Deus secundum magnam; misericordiam tuam et;
secundum multitudinem
miserationum tuarum dele iniquitatem meam
amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris
in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
ecce enim in iniquitatibus conceptus sum
et in peccatis concepit me mater mea

ecce enim veritatem dilexisti
incerta et occulta sapientiae
tuae manifestasti mihi
asparges me hysopo et mundabor
lavabis me et super nivem dealbabor

auditui meo dabis gaudium et laetitiam
exultabunt ossa humiliata
averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas

dele cor mundum crea in me Deus
et spiritum rectum innova in visceribus meis
ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

redde mihi laetitiam salutaris tui
et spiritu principali confirma me
docebo iniquos vias tuas
et impii ad te convertentur

libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae
exultabit lingua mea iustitiam tuam
Domine labia mea aperies
et os meum adnuntiabit laudem tuam

quoniam si voluisses sacrificium dedissem
utique holocaustis non delectaberis
sacrificium Deo spiritus contribulatus
cor contritum et humiliatum
Deus non spernet

benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion
et aedificentur muri Hierusalem
tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta
tunc inponent super altare tuum vitulos.
--Psalms 50 Latin Vulgate

0 Comments:

Post a Comment

Links to this post:

Create a Link

<< Home